SUPRANOMEN

SUPRANOMEN
SUPRANOMEN
apud citimi aevi Scriptores dictum cognomen, nomen videl. quod nomini proprio addi consuevit, Gallis Surnom. In Charta vetere apud Ughellum A. C. 954. Petro viro Magnifico, qui et supernomen vocatu® Pazzii seu Gregorii et Rotae. Sic autem dictum est, quod in actis praesertim publicis, quibus testes subscriberent, seu ad discrimen similium nominum; seu ad pleniorem personarum designationem, supra singulorum nomina, locorum et praediorum, quae incolerent: aut quorum domini erant, nomenclaturas adderent Notarii. Epinomen ucoe hybridâ vocant Notae Tyronis p. 35. Et quidem in Francia Supranomina huiusmodi vix, ante tertiam Regum familiam, innotuisse docet Duchesnius in Histor. Minimor. l. 2. c. 1. Quod cum et secndogeniti observarent, praediorum, quae in haereredii sortem a Parentibus acceperant, nomina vice cognominum usurpantes, ac in posteros similiter transferentes, inde postmodum enatae sunt tot difficultates in familiarum stemmatibus enucleandis. Alius et longe diversus cognominum inductus usus, ex nominibus, quae Iocularia vocat Ausonius, quibus discernerentur a se invicem eiusdem nominis viri, Nobiles atque inferioris etiam conditionis, ut cum modo a colore, Albi, Nigri, Rufi; modo a vestitu, Cpeti, Grisa-gonellae, Pellis lupi; modo a moribus, Hutini; modo a fortitudine, Martelli etc. cognomina adsumerent; Haec enim eorum singulis propria fuerunt, nec ad posteros transiêre. Car. du Fresne in Glossar. de veterum vero Romanorum Cognominibus, vide supra in voce Nomen.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • JOCUS — inter Gentilium Numina, occurrit apud Stat. l. 1. Sylv. 6.v. 5. Et multo gravidus mero December Et ridens Iocus, et Sales protervi Adsint Formam eius repraesentant Laur. Ramiresii Notae ad Mart. ut ea ante 200. circiter annos a Conr. Colte in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOMEN — inrantibus impositum, perectâ Circumcisione Iudaeis, aliis post lustrationem: Omnibus enim gentibus Nomma sua erant seu vocabula, aliis signa, praeter Atlantes, de quibus Pomp. Mela l. 1. c. 8. Ex his, qui ultra deserta esse memoraxtur, Atlantes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • surname —    The word literally means name above, from Old French surnom, itself translating Medieval Latin supranomen, representing supra, above, and nomen, name. The reference is to an additional name, one over and above the original name. Surnames… …   The Hutchinson dictionary of word origins

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”